MASTRAMWLLE

MASTRAMWLLE
MASTRAMWLLE
urbs et palus Celticae, Steph. Mastramela Plinio, cuius haec sunt verba l. 3. c. 4. Ultra fossae ex Rhodano, C. Marii opere, et nomine, insigne stagnum Mastramela, oppidum, Maritima Avaticorum. Eadem itaque est Mastramela, et Maritima. Vide etiam Astromela. Nunc Martegue vocatur oppidulum, et lacus quem obstruit, Lac de Martegue. Apud Festum Avienum memorantur hôc locô:
——— Oppidum priscum Ramas,
Trabalae paludes.——— ———
Sed profecto portentose locus ille est inquinatus. Totum itaque sic legit Vossius:
Gens hic Veragri: Bergineque civitas,
Salyes atroces, oppidum Mastramelae
Priscum paludis, terga celsum prominens
Quod incolentes Mitharistium vocant.
Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”